Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[18]
ab
iis1 alii, quae prima secundum naturam nominant, proficiscuntur, in quibus numerant incolumitatem conservationemque
[p. 164]
omnium partium, valitudinem, sensus integros, doloris vacuitatem, viris, pulchritudinem, cetera
generis eiusdem, quorum similia sunt prima2 in animis
quasi virtutum igniculi et semina. Ex his tribus cum
unum aliquid3 sit, quo primum4 natura moveatur vel
ad appetendum vel ad5 repellendum, nec quicquam
omnino praeter haec tria possit esse, necesse est omnino officium aut fugiendi aut sequendi ad eorum
aliquid6 referri, ut illa prudentia, quam artem vitae
esse diximus, in earum trium rerum aliqua versetur,
a qua totius vitae ducat exordium.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.